Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 876


dabis plus de terra et paucioribus minus? » . Cum ergo Moyses instructus fuisset
omni scientia Egyptiorum, ut dicit beatus Stephanus, Act. 7, 22, et scientia
Egyptiorum maxime est geometria et astronomia, credendum est quod
docuit discipulum suum Josue qui divisit terram geometria.
Aliquis forte tacita cogitatione cogitat in corde suo: quomodo tam
sancti viri sicut fuerunt Abraham et Moyses laboraverunt in geometria
et astronomia? Ad hoc respondeo: per hoc enim quod hoc sciverunt et in
eis laboraverunt, voluerunt transmittere extra ad posteros suos ut studerent
in eis. Videbant enim per Spiritum sanctum quod in morte Domini
passurus esset sol eclipsim contra naturam, et Iudei credituri erant quod
nihil esset eclipsis. Tunc ergo fuerunt magis necessarie iste scientie quam
modo.




415




420


Torna all'inizio