Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 190


desisteret donec eam caperet. Simili modo et Riccardus princeps Neapolim obsedit
ipso eodem anno, fortiter illam ciuitatem expugnans undique ut eam ui caperet. Sed eodem
anno in eadem obsidione princeps ipse mortuus est anno principatus sui XX indictione
I. Fuit autem hic statura procerus, forti animo, ingenio astutus, largitata famosus,
circa beniuolos et sibi fideles mansuetus atque benignus, rebellibus autem ac perfidis ualde
terribilis. Cui Iordanus filius eius successit. Hic autem [Iordanus] in matrimonio accepit
filiam Guaymarii principis Salernitani, ex qua habuit filios Riccardum et Robbertum atque
Iordanum.
Anno dominice incarnationis MLXXVIIIJ, indictione IJ, apud Constantinopolim Michael
filius Constantini imperatoris anno eius imperii octauo ipse cum filiis suis Michael, Andronico
et Constantino expulsus est. Et Niceforus Butanioth imperium sibi arripuit. Ipso
anno dux Robbertus obsidens Uicum cepit ipsam ciuitatem, ibique Gradelonem nepotem

Torna all'inizio