: Chronicon Novaliciense

Pag 156

III


servi ipsi Transcornati vocantur. Karolus denique capiens Taurinensem
civitatem atque cunctas urbes et castra universa. Cumque
ad Papiam venisset, erat ibi eo tempore sanctus Theodorus
episcopus, qui tunc ibi episcopabat. Ob cuius meritis, prohibitum
est Karolo de cęlo, ut, dum predictus episcopus viveret in
corpore, non esset ab eo capta ipsa civitate. Nam ita divinitus
Karolo revelatum fuerat. Discedente itaque Karolo ab ea, coepit
abire per circuitu eiusdem civitatis, capiens urbes universas, scilicet
Eporediensem, Vercellis, Novariam, Placentiam, Mediolanum,
Parmam, Tertonam, atque eas, quae circa mare sunt, cum
suis castellis. Deinde non multo post, defungitur ille beatus episcopus.
Insinuatum est protinus Karolo, quod ille obisset. Qui,
congregans statim universum exercitum, tendit Papiam, circumdat
eam atque obsedit. Ibi autem Desiderius rex fugiens, manebat
cum Algiso filio suo et filiam. Erat autem Desiderius valde
humilis et bonus. Tradunt vero nonnulli, quod cum hisdem Desiderius
cotidię media nocte surrexisset et veniret ad ęcclesiam
sancti Michaęlis vel sancti Syri sęu per cęteras alias, aperiebantur
statim regię divinitus, ante suo conspectu. Dum ergo Ticinensis
civitas diu obsideretur, contigit ut filia Desiderii conpositam
epistolam uItra Ticini fluvium per balistam Karolo transmisit,
dicens, ut si se in coniugium accipere dignaretur, traderet illi
continuo civitatem et cunctum thesaurum patris. Ad hęc Karolus

Torna all'inizio