Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 297

Tomus I


compatimur, utiliter alleviare possemus.
Sed cum firmum sit nostrae Majestatis propositum,
quod rerum evidentius promittit eventus,
finem laboribus nostris imponere, ut
conculcatis undique rebellionis obstaculis, nihil
supersit vel modicum, quod nobis et vobis
de caetero inquietas pariat actiones: nunc
ad complementum operis, ad cujus prosecutionem
nostra libenter opera, onera supportastis,
devotionis nostrae constantiam,
inviti quantumlibet vocamus. Cum igitur
in victorioso exercitu nostro firmato dudum
in obsidione civitatis, de qua nobis et
fidelibus nostris triumphum praestitit divinae
bonitatis clementia, post labores tam in armatione
felicis stolii, quam in stipendiis bellatorum
et aliis quae circa expeditionem exercitus
oppugnationis qualitas requisivit, sic aerarium
nostrum ipsius rei gloriosus effectus exhausit,
ut ad solutionem multiplicium debitorum,
quae propterea Camera nostra contraxit,
sine vestro subsidio fisci nostri non suppetant
facultates fidelitatem vestram, quam semper
invenimus ad beneplacita nostra paratam, requirimus,
et rogamus attente, quatenus
firma concepta fiducia, quod brevis erit
in antea nostrorum causa gravaminum, quae
nunc etiam a vobis, si negotii natura permitteret,
tolleremus ad requisitionem Justitiarii

Torna all'inizio