Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [II]

Pag 2270


Sed quia unum est necessarium hoc unum obtestor et moneo per
amorem illius, cui te sanctam et beneplacentem hostiam obtulisti,
ut tui memor propositi velut altera Rachel tuum semper videns
principium,
quod tenes teneas,
quod facis facias, nec dimittas,
sed cursu concito, gradu levi,
pedibus inoffensis
ut etiam gressus tui pulverem non admittant,
secura gaudens et alacris
per tramitem caute beatitudinis gradiaris,
nulli credens, nulli consentiens,
quod te vellet ab hoc proposito revocare,
quod tibi poneret in via scandalum,
ne in illa perfectione,
qua Spiritus Domini te vocavit,
redderes Altissimo vota tua.
In hoc autem, ut mandatorum Domini securius viam perambules,
venerabilis patris nostri fratris nostri Heliae, generalis ministri,
consilium imitare; quod praepone consiliis ceterorum et reputa
tibi carius omni dono.
Si quis vero aliud tibi dixerit,
aliud tibi suggesserit,
quod perfectionem tuam impediat,
quod vocationi divinae contrarium videatur,
etsi debeas venerari,
noli tamen eius consilium imitari,
sed pauperem Christum,
virgo pauper, amplectere.
Vide contemptibilem pro te factum et sequere, facta pro ipso
contemptibilis in hoc mundo. Sponsum tuum prae filiis hominum

Torna all'inizio