Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

138


ipsam veritatem vendendo, sicut faciunt iudices avari.
unde dicit sanctus Augustinus: "Usque adeo cupiditatis inolevit
malum, ut iam ex consuetudine vendantur leges, corrumpantur
iura, sententia ipsa venalis sit et nulla iam causa possit
esse sine causa". secundo falsificatur veritas, ipsam
veritatem tacendo, sicut faciunt timidi et pusillanimes, de
quibus dicit sanctus Ysidorus: "Qui metu potentis veritatem occultat,
eiusdem veritatis iram sibi provocat, quia plus pertimescit
hominem, quam divinam trepidet maiestatem". tertio
falsificatur veritas, ipsam non defendendo, sicut faciunt iniusti rectores,
cum tamen dicatur in Ecclesiastico: "Pro iustitia
agoniçare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia".
ad hoc autem quod iudex sive rector iudicet secundum
veritatem, debet habere et servare tria verba, que ponuntur
in Daniele. cum enim Balthasar rex in talamo suo consisteret,
ecce manus quedam de celo venit, que in pariete thalami sui hec

Torna all'inizio