Numina Musarum faciant me carmine clarum,
cordis et ad votum posse referre iocum.
Perdita naturae si possent reddere curae,
arida quae florent mortua viva forent.
Sed nec sicca virent, nec rursus mortua vivent;
calve, quid ergo petis quod reparare nequis?
Nemo valet cura naturae solvere iura,
nec quos privabit rursus habere dabit;
nec tristis laetus fuerit, nec risio fletus;
nec caecata vident, nec male sana vigent.
Fronte nequit calva pilus aut procedere palma,
nec, quae semper obest, causa iuvare potest.
Appositos crines tulit ad certamina miles
curans mille modis posse nitere comis.
Dum tegitur parma, dum splendida ventilat arma
vincere dumque cupit, laudis amore furit;
hic dum vertit equum, tulit aura repente galerum:
tunc frons nuda fuit, tunc coma pulsa ruit.
Hoc quicumque vident, de calvi vertice rident;
calvus eques totum destruit arte iocum:
'cur' ait 'admissos ridetis abisse capillos,
cum me nativi deseruere pili?'
|
1
5
10
15
20
|