Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 406


ex constitutione civitatis, bene dictum est quod
scribitur primo Politicorum, quod qui primus civitatem
instituit, extitit causa maximorum bonorum.
Quod homo naturaliter est animal civile, non
obstante quod contingat aliquos non
civiliter vivere. Cap. III.

Dubitant nonnulli, An civitas sit aliquid secundum naturalem?
An homo sit naturaliter animal politicum
et civile? Nam ea quae sunt secundum naturam videntur
esse semper et ubique: ut ignis si adsit calefactibile, semper
calefacit, et ubicumque est, habet exercere calefactionis
actum. quare si civitas quid naturale esset, et homo naturaliter
esset animal civile, nullus reperiretur homo non
civilis. Videmus autem multos societatem politicam retinentes,
eligere solitatiam vitam, et campestrem. Sed hae
et aliae dubitationes similes videntur procedere, quia ignoratur,
quomodo naturale est homini esse animal civile.
Non enim hoc est sic homini naturale, sicut est naturale
igni calefacere, et lapidi deorsum tendere: quia talia sic
eis naturaliter competunt quod ad contrarium assuefieri
non possunt, et competunt eis semper et ubique nunquam
enim totiens posset lapis sursum proiici, ut assuesceret sursum
ire: semper ergo lapis quantum est de se deorsum tendit
et semper ignis calefacit, homo ergo non sic naturaliter
est animal civile, sed dicitur ei hoc naturaliter convenire,
quia habet quendam impetum et quandam aptitudinem
naturalem, ut civiliter vivat. Quae autem sic sunt naturalia,
ex casu vel ex aliquo impedimento sive ex aliqua
causa impediri possunt, ut licet naturale sit homini esse
dextrum, multi tamen ex aliquo impedimento sive ex aliqua
causa reperiuntur abdextri: sic licet naturale sit homini
vivere civiliter, reperiuntur tamen multi campestre

Torna all'inizio