Peccatum quid est plene 								c.88r.b 
Rubrica XXXVII 
Expedito mortis membro, peccata restat evolvere, non 
ut honorem recipiant sed ut homines se recognoscant facileque 
ad penitenciam revertantur. Et si dicas: "  Quid 
est istud peccatum?"  , respondet Ambrosius, dicens in li. 
de Paradiso: "  Peccatum non est aliud quam prevaricacio 
divine legis et inobediencia celestium preceptorum"  . 
Idem sensit Magister Sentenciarum, sed per alia verba, 
allegando Augustinum, dicens, in secundo li. d. XXXV: 
"  Peccatum est omne dictum vel factum vel concupitum 
contra legem Dei"  . Ego autem brevius cunctis dicam: 
"  Peccatum est mortiferum aut insanabile vulnus anime, 
ergo qui peccat vulnerat aut interficit suam animam"  . 
Nec tamen profiteor vicia et peccata esse substancialia 
in natura, cum scribat Io.  primo: "  Omnia per ipsum facta 
sunt et sine ipso factum est nichil"  , ubi dicit glo.: idest 
peccatum. Si enim essent substancia, illa haberent in natura 
esse et, per consequens, bona essent, cum unumquodque  
habens essenciam bonum sit, iuxta illud Geneseos: 
"  Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant omnia valde 
bona"  . Opera ergo mala, que communi sermone dicuntur 
vicia et peccata, sunt difformitates actuum et non 
res. Restat ergo, cum peccatum non sit res nec substancia 
nec bonum, quod non sit aliud quam privacio boni 
seu negacio in substancia.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |