Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 207


solidus sermo, sicut de veritate parente veri significativus adoritur,
sic persuadere velociter currit cordibusque penetrabiliter figitur. Unde
David: «Velociter currit sermo eius», veritatis scilicet de utero genitus
et primogenitus, et Apostolus: «Sermo, inquit, Dei est efficax» quia
ubi vult et quando vult et sicut vult auditur, et «penetrabilior omni
gladio ancipiti». Magnum igitur inter verum falsumque resedit iniectum,
cum hoc velociter et vivaciter suadeat, illud vero procaciter mentiatur.
False igitur rationis opinio veritati persuadere non sufficit.
Denique sicut a sue assertionis categoria, que de divinis nominationibus
est, falsum opinatorem omnino coercuit, sic etiam et contentiosum
et eum qui verbosa inudatione procellat, procul ab hac lectione omnimoda
longitudine fore declarat, quia, iuxta Ysaiam, et aque Siloe cum
silentio currunt et secundum apostolum Paulum dicentem: «Si quis
ex vobis contentiosus est, nos et ecclesie Christi talem consuetudinem
non habemus», qui verbis contendit, a moderata theologie tranquillitate
longe discedit. Dicit ergo sanctus Dionisius: Si enim est quis, procaci
contentione et suorum agmine verborum, sermonibus nullo sale auctoritatis
aut ratione conditis, resistens eis veritatibus, que a nobis de supereminentissima
Thearchia dicuntur, longe alibi, id est in seculari humanaque
scientia que theologicam theosebiam quietemque ignorat, profecto erit
a nostra philosophia,
que de fonte divinitatis leni placidoque latice usque
decurrens, verborum inanem strepitum veri semper conscia tamquam
repugnans et sibi contrarium prudenter devitat.
Hic sciendum est quod alia atque alia est philosophia, ideoque aliter
atque aliter, et alibi atque alibi philosophum versari oportere. Unde
cum philosophia sit amor sapientie, alii hunc amorem habent verum et
tranquillum, persuasibilem atque modestum, ut hi qui veram sectantur
philosophiam, et dicuntur theologici; considerant enim formam, que
Deus est, sine materia ac per hoc sine motu. Et quia non habent motum
nisi in eternum et unicum principium, silentiosum amorem possident,
qui est cultus iusticie. Amant enim iusticiam, que est constans et perpetua
voluntas Dei, sine tumultu. Talis igitur philosophia vocatur a sancto
Dionisio “nostra philosophia”. Est alia philosophia, que est logicorum.
Hec igitur, licet sit vera et comprehensio veritatis earum renun que vere
sunt, quia tamen considerat materiam cum forma, que forma semper

Torna all'inizio