24.  Non in aliena regula . Non, inquit, spem  
habemus gloriari in aliena regula, in his videlicet  
locis quae praeparata, id est, evangelizata ab ipsis  
apostolis. 
25. AMBROS.  Non in aliena regula . Non audet in  
hos qui aliis praedicantibus crediderunt, nec in  
alienis laboribus videtur gloriari; sed per hoc nititur  
ut eis praedicaret quibus non erat [ sup . Annuntiatum  
Evangel.], ut gloriam suo labore acquirat;  
gloriam autem Domino dandam significat dicens:  
 Qui gloriatur in Domino glorietur . 
26.  Non enim qui seipsum commendat . Verum est  
quia illum Dominus commendat; et ille probatus  
est, quem dignum habet ac mittit ut praedicet donum 
ejus. Quem autem non mittit, non illum commendat.  
Ipse autem se commendat, quia [ al ., qui] non  
missus praedicat. 
 111  27. LANFR. Ille probatus est. Non in alienis  
sed in Domino volumus gloriari, quia omnis qui  
gloriatur in Domino, debet gloriari; quia non in se nec  
in alio: in se vel alio non, quia qui sic agit non probatur  
a Deo. 
CAP. XI.—1. LANFR.  Utinam sustineretis!  Utinam;  
inquit, sustinere velletis, id est, audire quomodo  
me commendo, quod videtur insipientia! Et si ego refero  
vos debetis audire; et subditur: Aemulor enim  
vos, etc. 
2. AMBROS.  Utinam sustineretis! Incipiens se laudare 
insipientem se dicit, quia scriptum est:  Non  
 laudent te labia tua, sed proximi tui ( Prov . XXVII). 
3.  Aemulor enim vos . Quae locutus est, amore eorum 
se dicturum ostendit, ut non magis ad laudem  
ejus proficiat; sed ad horum profectum, ut discant  
quemadmodum parenti suo in Evangelio faveant. 
4. LANFR.  Aemulor enim vos . Aemulatio est motus  
mentis propter alienum statum. Rogat ergo ut patienter  
ferant reprehensionem suam, quia ipse circa
  |  
  |