Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 209


innitur virtutibus et prudentiae, quae sunt bona
interiora: non autem principaliter innititur divitiis,
quae sunt bona exteriora. Divitiae ergo, si ordinentur ad
opera virtuosa, deserviunt felicitati nostrae, et sunt organa
ad ipsam, et faciunt ad quandam eius claritatem. Sed si
ordinentur ad iactantiam, vel ad contumeliam, vel ad intemperantiam,
vel ad alia opera vitiosa: tunc magis reddunt
hominem infelicem, quam felicem. Reputantur ergo quis dignus
principari, si sit bonus et prudens, non si divitiis affluat.
Quare reges et principes non sunt digni principari,
nisi fugiant malos mores ipsorum divitum, et nisi suas divitias
ordinent ad bonum, et ad opera virtuosa. Viso qui sunt
mali mores divitum, et quod decet reges, et principes
fugere tales mores: videre restat, qui sunt boni mores eorum.
Philosophus autem 2. Rhetoricorum, solum unum
bonum morem videtur divitibus attribuere, videlicet,
quod bene se habent circa divina. Divitiae enim, quia videntur
esse bona fortunae, non videtur sufficere industria
humana ad hoc quod aliquis fiat dives: videmus enim aliquando
homines magis industres, minus ditari. Quia ergo
sic est, acquisitio divitiarum, ut dicitur 2. Rhetoricor.
attribuenda est fato, et ordinationi divinae magis, quam sagocitati
humanae. Digne ergo divites circa divina bene
se habere debent. Hoc est ergo quod dicitur 2. Rhetorico.
Unus optimus mos assequntur divites: quia bene se habent
circa divina, tredentes aliqualiter per fata, idest, per
ordinationem divinam habere huiusmodi bona. Hoc autem
dictum Philosophicum diligenter est considerandum. Nam
divitias, et quaecunque bona habemus, magis habemus referre
in divinum ordinem, et in divinam providentiam,
quam in propriam industriam: quod si hoc bene attenderent
divites faciendo magnifica circa divina, non crederent
se Deo dona largiri, sed magis cogitaret quod ei reddunt
quod ab ipso accipiunt. Hunc autem bonum morem, videlicet
bene se habere circa divina, tanto magis decet reges, et

Torna all'inizio