Salimbene de Adam: Cronica

Pag 783


quod Dominus Iudeis fuerat comminatus implendum, Deutero.
XXVIII: Remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra
celi pre multitudine, quoniam non audistis vocem Domini Dei vestri.
Tunc Pisani, timore perterriti, totaliter se contulerunt ad rogandum
Deum et dixerunt: «In nobis quidem non tanta est fortitudo,
ut possimus huic multitudini resistere, que irruit super nos. Sed
cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui,
ut oculos nostros dirigamus ad te», II Paralipo. XX. Et iterum
dixerunt Pisani: «Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in
virtute sua. Contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge
illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi
tu Deus noster. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector
noster Domine». Et iterum: «Congregate sunt gentes in multitudine,
ut dimicent contra nos, et ignoramus quid agere debeamus:
Domine Deus, ad te sunt oculi nostri, ne pereamus. Tu
scis que cogitant in nos; quomodo poterimus subsistere ante faciem
illorum, nisi tu adiuves nos?».
Quod Pisani se commendaverunt pape Martino quarto necessitate compulsi.
Cum igitur Pisani taliter perorassent, impleta est scriptura
que dicit: «Necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat
humanum». Nam incidit Pisanis consilium bonum ut claves portarum
civitatis Pisane mitterent ad papam Martinum, ut eos
defenderet ab inimicis. Qui suscepit eos gratanter et compescuit
insurgentes hostes. Et impleta est Scriptura que dicit, Ps.: Imple
facies eorum ignominia, et querent nomen tuum, Domine. Et iterum
alia Scriptura dicit, Ys. LX: Venient ad te filii eorum curvi, qui
humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui
detrahebant tibi. Sicut audivimus, sic scripsimus. Talia sunt
hodie. Finis ignoratur istorum; illi qui supererunt poterunt videre
futura. Totus mundus in perturbatione est et positus in maligno.
In fine sumus millesimi ducentesimi octogesimi quarti anni.

Torna all'inizio