Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 160a


substantiam cum qualitate, ita quod
sit nomen, eo quod habet modum significandi
essentialem generalem nominis. Et
dicunt, quod articulus adveniens infinitivo
removet ab eo constructionem quam
habet cum nomine a parte ante, sed constructionem
eius a parte post non tollit.
Et ideo ad hoc retinet ipsum gerundivum
< illam constructionem > scilicet a parte
post, < et > illam constructionem, quam a
parte < ante habet > ipsum verbum, non
habet gerundivum, quia tollitur per articulum.
 
< Contra > Sed ista positio in multis peccat.
Dicit enim ista positio quod actio
verbi infiniti transmutatur in substantiam
nominalem et est falsum. Non enim debet
nomen significare substantiam, si significet
eam de significato speciali, sed
quod eam significet de modo essentiali
generali. Et supponit quod fieri ipsius infinitivi
transmutetur in qualitatem nominis,
et supponit quod gerundivum habeat
constructionem cum substantia a parte
post, causatur ab ipso fieri. Quod ergo
non habet modum fieri non habebit ipsam
constructionem. Igitur si gerundivum
non retinet fieri ipsius infinitivi, sed

Torna all'inizio