de significato essentiali generali non
significat qualitatem.
<2-2-QUOD SIC> In oppositum sunt omnes
auctores gramatice.
<3-UTRUM NOMEN SlGNIFICET SUBSTANTIAM
ET QUALITATEM >
Tunc de tertio queritur, utrum nomen significet
substantiam et qualitatem simul.
< 3-1 -Quod non >
<3-1-1> Et videtur quod non, quia maioris
simplicitatis debet esse modus significandi
essentialis generalis nominis, quam
modus significandi essentialis specialis,
quia maioris simplicitatis est ipsum superius
quam inferius, ut animal quam homo.
Sed modus significandi essentialis nominis
specialis, sicut modus per se stantis,
secundum quod distinguitur contra modum
adiacentis, maioris est simplicitatis
quam compositum ex substantia et qualitate.
Ergo compositum ex substantia et
qualitate non potest esse modus significandi
essentialis generalis nominis. Et ita
nomen de significato gramatico non substantiam
significat cum qualitate.
< 3-1-2 > Item, si nomen significet substantiam
cum qualitate, tunc omne nomen esset
equivocum (α), quod est inconveniens.
Probatio consequentie per Aristotelem,
supra septimum Methaphysice , qui
|
|