5. Praeterea, in parte intellectiva est liberum arbitrium, quod est electivum
eorum quae sunt ad finem, et voluntas, quae est finis, ut dicitur in 3 Ethic..
Neutrum autem horum defuit Christo. Ergo idem quod prius.
6. Praeterea, Hugo de Sancto Victore ponit in Christo praeter voluntatem sensualitatis
et rationis, et divinam, voluntatem pietatis. Pietas autem in ratione
est. Ergo videtur quod sint plures voluntates in ratione.
SED CONTRA est quod Philosophus in 3 de Anima voluntatem rationis
non distinguit, sicut distinguit appetitum partis sensitivae.
Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia assimilatur universo. Sed in universo
est tantum unus primus motor. Ergo et in homine. Sed primus motor est
voluntas rationis quae movet omnes alias vires secundum Anselmum.
Ergo oportet ponere unam tantum voluntatem rationis in Christo, et in
omnibus aliis hominibus.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod voluntas consequitur
naturam humanam: quod quidem Damascenus in 3 lib.,
probat quinque rationibus. Primo, quia quaelibet natura habet motum proprium:
motus autem rationalis naturae proprius est ut libere in aliquid tendat,
quod voluntatis est. Secundo, quia nullus addiscit velle, sicut nec alia naturalia.
Tertio, quia natura in homine non ducit sicut in aliis, sed ducitur; unde oportet
homini libertatem inesse in suo motu: et hoc est voluntatis. Quarto, quia homo
secundum suam naturam ad imaginem Dei factus est: consistit autem imago in
memoria, intelligentia, et voluntate. Quinto, quia invenitur in omnibus habentibus
naturam; unde Christus cum naturam nostram integram assumpserit (alias
non esset verus homo), constat quod voluntatem assumpsit; et ita in Christo est
voluntas humana et divina: non quidem componentes unam voluntatem, sicut
Eutyches dixit, quia tunc neutra esset in eo; sed utraque distincta manens
in ipso; et sic in Christo sunt duae voluntates.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis velle sit personae, tamen hoc est per
potentiam naturalem, quae est principium illius actus: et ideo, quia in Christo
sunt duae naturae, sunt duae voluntates; tamen est unus volens propter unitatem
personae.
Ad secundum dicendum, quod voluntas divina non ducit affectum humanum
cogendo ipsum, sed dirigendo; et hoc non excludit rationem voluntatis.
|
|