| Alio modo secundum quod homo inducitur per rationem divinam: et sic dicitur
 fides ipse habitus quo creditur, sive sit formatus sive informis, et actus, et obiectum,
 et sacramentum, inquantum est causa et signum huius fidei, et quaelibet
 certitudo quae habetur de divinis, extenso nomine dicitur fides etiamsi videantur.
 «Non sicut corpora». Sciendum, quod hic Augustinus experimentalem cognitionem
 quam quis habet de fide sua separat a quatuor generibus visionum: scilicet
 a visione exteriori, per hoc quod dicit: «Sicut corpora»; et a visione imaginationis
 quae ex ipsa relinquitur, in hoc quod dicit: «Et per ipsorum imaginationem»;
 et a visione imaginativae, quae ex diversis imaginibus rerum visarum
 format aliquam rem nunquam visam, in hoc quod dicit: «Non sicut ea quae non
 videmus»; et a visione intellectuali eorum quae sunt extra nos, per hoc quod
 dixit: «Nec sicut hominem».
 «Quid est fides nisi credere quod non vides?». Hic definit habitum fidei per
 actum proprium.
 | 
 |