Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 223


Dicitur quod quadam die conuenerunt omnes aues et
inierunt consilium vt sibi regem constituerent, quia mortuus
erat rex eorum, et deliberato consilio eligerunt sibi
sturnum regem. Et cum vellent hoc confirmare, viderunt
coruum volantem apud eos per aerem. Dixerunt quidam
eorum: Bonum est vt vocetur iste coruus, et eum super hoc
interrogemus. Et, vocato coruo, dixerunt ei: Tu habes auctoritatem
sicut vnusquisque nostrum, et propterea volumus vt
dicas nobis voluntatem tuam et consilium, quoniam sturnum
in regem nostrum eligimus. Et ait eis: Si me pro consilio
vocastis, audite verba mea: Dico enim vobis quod, si perdita
essent omnia genera bonarum et honorabilium auium et vulturis
et ciconie et columbe aliarumque auium, non deberemus
constituere regem de sturnis, quoniam congregauit
in se malos mores. Est enim mali coloris et praue lingue,
stultus in quo non est nobilitas operum et sine intellectu
et sensu; iracundus et crudelis, non miseretur alicuius, et est
gens in qua est malicia operum et prauitas cogitationum et
dolositas cordis et multa inconuenientia que vobis abbreuio.
Et dico vobis quod non eligatis de hoc genere vobis in regem,
sed querite de aliis auibus, quamuis stulta fuerit in suis operibus;
expedit enim magis vobis alterius stulticia quam illius
sapientia. Rex enim, quamuis stultus sit, si tamen habet
sapientes consiliarios et rectos socios, ad lucem procedunt
opera eius et conueniunt sui progressus, et eius imperium
exaltatur, quemadmodum fecit lepus, qui nocte lune iuit ad
regem elephantum, cum verbo quod non fuerat sibi commissum
a suo rege, et assumpsit sibi consilium per quod suum
perfecit intentum, et suum liberauit regem et populum.
Dixerunt ei aues: Quomodo fuit? Inquit coruus:
Dicitur fuisse quodam tempore mundo (accidisse) pestis
et famis, in quo non plueret; et defecerunt aque riuorum et

Torna all'inizio