et laetam inspicere faciem ascriberes ad quietem.
Sed negotiorum ipsorum natura, quae laudabilem
habuit hactenus te in partibus illis authorem,
nostris tantisper et tuis desideriis repugnante,
naturae quodammodo voluntati vim
facimus, et donec gloriosus inde proveniat
exitus, unde nocivus suscipitur continua successione
processus, te de partibus ipsis ad praesens
non vidimus revocandum. Nollemus
enim de laboribus et sudoribus tuis, prompta
dudum devotione dispersis, aliena meteretur
falce victoria, et assumeret alius te in campo
Martio strenue currente triumphum. Sed cum
plena sit nobis, et proxima de regionis ipsius
reformatione fiducia praebeatur: age viriliter,
et spes pulchra te foveat, quod te cum plenitudine
gloriae de rebellibus nostris assumpta victoria
libenter ad nostram praesentiam revocare
curabimus, et hilariter ad gratae quietis participium
admittemus.
Cap. XXXIV.
Bononiensibus, quod non elevent se in superbiam
propter victoriam habitam de filio suo, et
quod in continenti liberent eum.
[Varios eventus esse fortunae, diversis
legitur in scripturis: quae nunc deprimit
hominem, nunc exaltat et saepe
blanditur aliquos exaltando, quos demum
deprimendo insanibili vuinere frequenter percutit
et flagellat]. Si vos igitur fortuna
|
|