Solutiones 
Solutio I 
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod inimici Christi possunt accipi 
dupliciter; vel quantum ad finalem exitum, sicut damnati, vel in actu, vel in 
praevisione divina; vel quantum ad praesentem statum tantum, sicut Paulus tunc 
erat. Quantum ergo ad primos inimicos est eadem ratio dilectionis in Christo 
quae in nobis ad illos quos scimus damnatos; quia naturam ipsorum diligimus, et 
considerata natura tantum eis vitam aeternam vellemus; sed considerata iustitia 
divina et eorum meritis, eis hoc non volumus, quia iustitiam divinam plus diligimus 
quam eorum naturam. Et prima voluntas est voluntas antecedens, secunda 
est voluntas consequens; et ita Christus diligebat inimicos qui erant damnati vel 
damnandi, volens eis bonum voluntate antecedente, quae non semper impletur, 
sed non consequente, sicut nec Deus. Et eadem ratio est de aliis beatis quantum 
ad illos qui actu sunt damnati. Sed de damnandis forte nesciunt de omnibus qui 
sunt. Sed quantum ad alios inimicos, secundum praesentem statum tantum diligebat, 
et ad eos bona operabatur, quia pro eis mortem subiit. 
Et per hoc patet responsio ad obiecta. 
Solutio II 
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. 
Quidam dicunt, quod in patria erit Deus omnia in omnibus, et mens tota in Deo 
quiescens, totam rationem dilectionis habebit in Deum; et ideo Deum super 
omnia diliget, et alios tanto plus quanto erunt Deo proximiores, etiam alios 
plus quam se, si sunt meliores. Sed illud non videtur rationabiliter dictum: quia 
unusquisque tantum amabit Deo frui, quantum diliget Deum; unde cum Deum 
super omnia diliget, super omnia volet Deo frui; et ideo frui Deo plus optabit 
sibi quam alii. Unde videtur quod magis se quam alium diliget. Praeterea, 
affectus dilectionis non quiescit in aliquo, nisi in proprio obiecto. Sicut autem 
proprium obiectum amoris est bonum, ita proprium subiectum amoris istius 
hominis est bonum istius; unde et Deum summe diliget, inquantum est summum 
bonum suum. Unde non oportet quod tanto aliquem plus diligat quanto est simpliciter 
Deo proximior, sed quanto est Deo proximior, inquantum est bonum 
suum; et ideo videtur probabilius quod alii dicunt, quod quilibet ibi plus diliget 
se quam proximum. 
Sed de comparatione propinquorum ad extraneos credo quod simpliciter 
loquendo, plus unusquisque diliget extraneum meliorem quam consanguineum 
minus bonum: quia plus attenditur ordo dilectionis quantum ad proximitatem 
ad Deum quam quantum ad proximitatem ad seipsum, quamvis utrumque oportet 
quod attendatur. Unde de aequaliter bonis plus diligit proximiorem, sed de 
inaequalibus diligit meliorem.
  |  
  |