discessit sanctus Leo in omnibus conciliis suis, seu quibus ipse
presentiam suam exhibuit seu que per legatos suos in diuersis
prouinciis congregari instituit. Que sententia non effugit successorem
quoque suum felicis memorie papam Victorem. Sed quicquid
de hac re seu ceteris ipse statuit, statuiue precepit, hoc
etiam iste sua atque omnium conciliorum suorum auctoritate
firmauit. Denique in concilio turoniensi cui ipsius interfuere ac
prefuere legati, data est tibi optio partem tuam defendendi.
Quam cum defendendam suscipere non auderes, confessus coram
omnibus communem ecclesie fidem, iurasti ab illa hora te
ita crediturum sicut in romano concilio te iurasse superius est
comprehensum. Porro quid de hac re tempore Nicholai gestum
sit breuiter supra [414] reseraui. Digrediendo hec ideo dixi quia
dixisti: Erat autem burgundus in sententia uulgi Pascasii atque
Lanfranci . Nam cum catholica ecclesia diuidatur in clericalem
ordinem atque laicalem, clericalis uero ordo consistat in episcopis
ac reliquis Christi sacerdotalibus aliisque diuersarum dignitatum
ecclesiasticis personis, hos autem omnes preter paucissimos
scismaticos hanc fidem tenere manifestum sit, rectius
dixisses: Erat autem burgundus in sententia catholice ecclesie
sed non in mea meorumque sequacium qui maluimus nos ab ea
superbe separare et contra eam ad nostram perniciem scisma facere,
quam humiliter membra eius esse et communem cum ea fidem
salubriter retinere . Hoc reuera dixisses si amator ueritatis
et seruator iustitie extitisses si abiecto inanis glorie appetitu
peccata tua confiteri quam tueri maluisses. Quod uero sententiam
qua panem in ueram Christi carnem et uinum in uerum
Christi sanguinem conuerti credimus uecordiam nominas, de
|
|