Salimbene de Adam: Cronica

Pag 415


alii potestatis vestre participes sunt, quare non potius nos? Tertio,
quia, ad Ro. XV, dicit: Si spiritualium eorum participes
facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Quarto,
quia, ad Gala. VI, dicit idem Apostolus: Communicet autem is
qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis. Quod
est dicere: ille qui instruitur debet communicare instructori
suo omnia bona sua. Quod bene fit in Francia. Nam, quando habitabam
ibi, dixerunt michi sacerdotes quod de omnibus bonis
parochialium suorum exigunt decimas, etiam de agniculis et pullis
gallinarum. Quinto, quia Dominus ita dixit, Luc. X: In
eadem autem domo manete, edentes et bibentes que apud illos sunt.
Dignus est enim operarius mercede sua. Quod etiam probat Apostolus
multis exemplis, ut habetur prima ad Cor. IX, dicens:
Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam et fructum
eis non comedit? Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat?
Numquid secundum hominem hec dico, an et lex hec non
dicit? Scriptum est enim in lege Moysi (Deutero. XXV): Non alligabis
os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An propter
nos utique hec dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam
debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus
percipiendi.
Quod Apostoli Ghirardini Segalelli propter IIII graviter peccant, helemosinas
accipiendo et beneficia non rependendo.
Illi igitur Apostoli Ghirardini Segalelli, accipiendo helemosinas
et non rependendo beneficia, IIII mala faciunt. Primum,
quia sine utilitate gravant Ecclesiam. Et ideo adaptari eis potest
quod de viduis Apostolus dixit, prima Timo. V: Si quis fidelis
habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his
que vere vidue sunt sufficiat. Secundum, quia defraudant illos
quibus de iure helemosine sunt concesse, quia ordinavit Dominus
his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, I ad Cor. IX.
Tertium, quia decipiunt illos quorum helemosinas comedunt.
Ideo Dominus de eis dicit, Osee IIII: Peccata populi mei comedent,

Torna all'inizio