Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 144


eius uidistis . Item in iiii libro de fide ad Gratianum: Caro
enim mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus. Carnem
audis, sanguinem audis, mortis dominice sacramenta cognoscis
.
Et paulo post: Non autem quotienscumque sacramenta
sumimus que per sacre orationis mysterium in carnem transfigurantur
et sanguinem, mortem annuntiamus
. Augustinus
in libro de catecizandis rudibus: Efficiemur enim sicut ab illo
speramus et expectamus, equales angelis dei, et cum eis pariter
illa trinitate perfruemur iam per speciem, in qua nunc per fidem
ambulamus
. Apostolus ad philippenses: In similitudinem hominum
factus et habitu inuentus ut homo
. Item ad hebreos:
Qui cum sit splendor glorie et figura substantie eius . Porro signum,
mysterium, sacramentum, et si quid huiusmodi est, dominice
passionis designatiua nomina sunt, si tamen sacramentum
ea significatione accipiatur, qua sacrum esse signum in libro
de ciuitate dei a beato Augustino definitur. Vnde beatus
Gregorius in iiii dialogi libro: Hec namque singularis uictima ab
eterno interitu animam saluat, que illam nobis mortem unigeniti
per mysterium reparat
. Et paulo post: Hinc ergo pensemus
quale pro nobis sit hoc sacrificium quod pro absolutione nostra,
passionem unigeniti filii semper imitatur
. Et post aliqua: Qui
passionis dominice mysteria celebramus, debemus imitari quod
colimus
. Item in omelia pascali: In utroque etenim poste agni
sanguis positus est, quando sacramentum passionis eius cum ore
ad redemptionem sumitur, ad imitationem quoque intenta mente
cogitatur
. Sacramentum sane in diuinis codicibus, non una
tantum significatione positum reperitur. Denique sanctus Ambrosius
in libro ad Gratianum apparuisse dicit hominibus unigenitum
[438] patris per sacramentum assumpti hominis.
Quod tantundem significat quantum si diceret apparuisse eum

Torna all'inizio