Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 200


Anno dominice incarnationis MLXXXXIJ indictione XV Roggerius dux duxit uxorem
reginam Danorum nomine Alam, filiam Robberti Frisonis comitis Flandrensium et ex ea dux
habuit filios Ludouicum et Guiscardum, qui in puerilibus annis mundo mortui Deo uixerunt.
Habuitque ex ea alium filium nomine Wilielmum, qui postea eidem duci in honore ducatus
successit.
Anno dominice incarnationis MLXXXXIIJ indictione J mense Martio Urbanus papa Troie
sinodum celebrauit. Eodem anno IX Kal. Octubris fuit solis eclipsis circa horam tertiam
diei, feria VJ indictione.
Anni Domini MLXXXXIIIJ indictione IJ mense Aprilis Urbanus papa Placencie sinodum
celebrauit, et IV nonas eiusdem mensis fuit terribile signum in stellis, ita quod a medie
noctis tempore usque mane uise sunt innumere stelle mixtim ex omni parte celi decurrisse
et in terram decidisse. Sequenti uero anno indictione IV Urbanus papa apud Clarum-montem
Arvornie sinodum fecit, et tunc moltitudo christianorum innumera exortatione Urbani
pape commota est ex omni Europa proficiscentium ad sanctum sepulchrum Domini in Ierusalem.
Eodem anno VIJ idus augusti indictione IV luna passata est eclipsim a prima hora
noctis usque in tertiam horam eiusdem noctis.
Anno Domini MLXXXXVJ, Rogerius comes Sicilie cum uiginti milibus Agarenorum
et cum innumera multitudine aliarum gencium et uniuersis comitibus Apulie obsedit Amalfim,
ibique subito inspiratione Dei Boamundus cum aliis comitibus et militibus Rogerii comitis
sumpserunt signum sancte crucis in umeribus suis et in frontibus et sic reliquerunt obsidionem.
Uidens hec comes Rogerius cum dedecore reuersus est in Siciliam.

Torna all'inizio