i conuersa, ut "do, dedi", "reddo, reddidi". 60 Similiter ab eo composita
"credo, credidi", "uendo, uendidi", "condo, condidi",
"abscondo, abscondidi"; que omnia mutant o in i correptam et assumunt
tum , ut "reddo, redditum", "credo, creditum". 61 N uero
ante do habentia, o in i mutant et, si u uel i ante n habuerint,
amittunt n , ut "fundo, fudi", "scindo, scidi", "findo, fidi"; cetera n
seruant, ut "pando, pandi", "accendo, accendi". 62 Excipiuntur duplicantia
primam sillabam, ut "pendo, pependi", "tendo, tetendi",
"tundo, tutudi", cuius penultima, licet breuietur, quidam tamen
produxerunt, ne a presenti preteritum uincatur, in compositione,
in tempore sillabarum. 63 De desinentibus in do , remanent "diuido,
diuisi", unde "diuisum", et "cado", quod "cecidi" facit, ad differentiam
"cadi", quod est nomen. 64 Composita tamen a superioribus
uel aliis non duplicantur, sed seruant penultimam, ut "tetendi",
"contendi", "tutudi", "contudi", "cecidi, concidi", "cecidi, concidi";
excipiuntur composita a "do", "sto", "disco" et "posco". 65
"Curro" uero utroque modo in compositione reperitur; "repupugi"
|
|