[ forte  cogi], sive peccantes debeant argui, sive  
poenitentibus debeat inferri aliqua correptio, sive  
erudire oporteat de his quae possunt adducere ad  
justitiam. 
CAP. IV.—1. AUGUST. ( in exposit. Epist. ad Galat .,  
sub finem, t. IV).  Insta opportune . Duplici distinctione  
legi potest. Insta opportune, importune, argue,  
ut opportunus sentiaris, cum instas aedificando,  
cum destruis arguendo, non cures si importunus videaris;  
et sic duo quae sequuntur superioribus redduntur.  
Obsecra cum opportune instas aedificandis.  
Increpa cum importunus in arguendo destruenda videaris.  
Deinde duo quae sequuntur, superioribus  
referuntur converso ordine. In omni patientia, ad  
sustinendas indignationes eorum quos arguis; et  
doctrina ad instruenda eorum studia, quos aedificas.  
Alia distinctio: insta opportune; quod si hoc modo  
non proficis, insta importune, id est, et si importunus  
illis videris, tu tamen, opportunum sciens quod  
facis, curam sanitatis ejus animo teneas mansueto.  
Nullum enim medicamentum sanat, quod non opportune  
adhibeas.
  |  
  |