| repente, recidivo morbo consumptus, interiit qui, cum adhuc
 in extremis ageret, magnatibus curie convocatis et archiepiscopis
 Salernitano Reginoque presen[tibus, ultimam] voluntatem suam
 exponens, Willelmum maiorem filium post se regnatum ire constituit;
 Henricum vero principatu Capue, quem dudum ei concesserat,
 voluit esse contentum; reginam autem precepit totius
 regni curam et administrationem, que vulgo balium appellatur,
 tamdiu gerere dum puer eius discretionis esset que negotiis provide
 disponendis sufficere putaretur electum quoque Siracusanum,
 gaytum Petrum, Matheum notarium, quos ipse sibi familiares
 elegerat, in eadem iussit familiaritate curie permanere, ut
 eorum regina consilio que gerenda viderentur disponeret. Nec
 multo post, ingruente mortis articulo, communi iam luce defungens,
 presentibus illis atque flentibus, regno vitaque se pariter
 abdicavit. At illi, metuentes ne subito dispersus rumor in populo
 motus quoslibet excitaret, iusserunt eum interim in ipso palatio
 sepeliri, simulantes eum adhuc vivere, donec ad curiam proceribus
 evocatis, que ad coronandum regem putabantur necessaria
 prepararent quod ubi paucis diebus peractum est, primum in
 palatio more lugubri funere conclamato, repente totius luctus subsequutus
 est civitatis. Moxque proceres cum epis[copis et magnatibus
 curie, de loco] ubi [sepultum fuerat,] in capellam [corpus
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 |