Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 624


per phlebotomiam, et potionem superfluitas humorum
est eiicienda per quam turbatur sanitas corporis: sic per
bella sunt hostes conculcandi, et occidendi, per quos impeditur
commune bonum, et pax civium, et eorum qui
sunt in regno. Supposito ergo reges et principes habere
iustum bellum, et hostes eorum iniuste perturbare pacem
et commune bonum: non est inconveniens docere eos
omnia genera bellandi, et omnem modum per quem
possint suos hostes vincere, quod totum ordinare debent
ad commune bonum, et pacem civium. Nam si intendant
commune bonum, et pacem civium, merebuntur pacem
illam aeternam, in qua est suprema requies: quam Deus
ipse suis promisit sit fidelibus, qui est benedictus in saecula
saeculorum. Amen.
FINIS.

Torna all'inizio