et medietas civitatis Antiochie, cum ecclesia Beati Petri Apostoli, in qua cathedra eius fuit, et
cum aliquantis villis et castellis predictarum civitatum, ipsa sollempnitate Sancti Petri (que est
tertio kal. Iulii) a terre motu subverse sunt. De quo terremotu XL milia hominum christianorum
et ultra perierunt, et bestie multe. Similiter eodem die Alap, Cesaria, Emma, civitates
magne Saracenorum, cum parte villarum et castrorum earum, et Uringa, castrum magnum,
a terremotu subverse sunt. De quo terremotu CC milia Saracenorum et ultra perierunt.
A.D. MCLXXI, in mense Septembris. Gallus Taliapagani et Sigerius Sismundini cum
II galeis iverunt in Sardineam super Ianuenses. Illis autem super Arboream navigantibus,
unam navem Ianuensium ceperunt, et duas alias; et sic Pisas redierunt. Eodem anno, indictione
IIIIor, in mense novembris, Henricus Giracecina et Bellomo et Corciolinus cum tribus
galeis in Sardineam super Ianuenses iverunt, et unam navem venientem de Ianua ceperunt,
et unam aliam Ianuensium et Lucensium venientem de Sicilia.
A.D. MCLXXI, indictione IIIIor, in mense Novembris, Pisanorum Consules, scilicet
Guittone Vicecomes, Sigerius Malpilii, Sigerius q. Ildebrandi Vicecomitis, Ardecasa, Vitalis
Gatte Blance, Pane et Porro, Ubertus quondam Sigerii Carbonis, Malpilius Archidiaconi,
Guinithellus quondam Sismundi fecerunt exercitum magnum militum, peditum et sagittariorum,
in quo exercitu fuerunt milites fere duo milia. Qui exercitus de Pisana urbe super
castrum Lucensium et Ianuensium positum in litore maris prope Motronem, et ipsum castrum
dictum Motrone, XV kal. Decembris, egressus est, et ultra Caput Cavalli in litore maris
Pisani, papiliones et tentoria posuerunt. Lucenses vero, hec audientes, cum magno exercitu
militum, peditum et cum copiosa multitudine sagittariorum, pro predicto castro defendendo
et bello faciendo, ad turrem ligneam positam super viam dictam Reggiam venerunt. Que
turris satis fortissima et tutissima nature loci erat; et ab inde usque ad litus maris Lucenses
cum magno vigore castrametati sunt. Interea consules Florentini et alie religiose persone,
pro componenda pace et concordia inter utramque urbem facienda, se interposuerunt, et de ea
facienda per IIIIor dies tractaverunt. Sed Lucensibus de victoria confidentibus pax displicuit.
Pisani autem de pace non confidentes, se ad bellum preparaverunt, et in tres acies
|
1
5
10
15
20
25
|