Petrarca Franciscus: Africa

Pag 262

LIBER NONUS


Ennius auditis caput extulit atque ita fatur:
«O flos Italie, iuvenis, stirpisque deorum
Certa fides, quid nunc nostro placet ore moveri,
Quidve iubes? Equidem tacito modo pectore mecum
Volvebam quod nulla ferent iam secula maius
Eximie virtutis opus, quam nostra quod etas
Leta videt, nullusque unquam sub mente movebit
Grande aliquid, cui non, magnas spes inter, honestum
Nomen in ore sonet, qui non venturus ad actum
Scipiade meminisse velit, pro munere vultus
Non cupiat vidisse tuos. Maiorque sepulcri
Post cineres te fama manet. Mortalia Livor
Carpit enim; at Mors Invidiam consumit et arcet
Ac procul a bustis abigit. Tua gloria pridem
Vicerat hanc pestem, iamque altas tuta per auras
Fugit humum morbosque hominum moresque malignos,
Seque parem tulit alma deis. Tamen ecce supremum
Incrementa diem fame tibi multa daturum
Promisi expertus; quoque ipse a morte recedes
Longius, hoc maior meritum te fama sequetur.
Tempore crescet honos perque ultima secula mundi
Clarus eris. Virtus quoniam non altius ibit:
Descensus vereor. Sed nostra peritia fandi
Nondum propositam valuit contingere metam,
Nuper ab exiguis radicibus orta, nec ante
Cognita per Latium, Argolicis contenta colonis.
Hoc igitur mecum indignans sub mente movebam,
Precones meritos tua quod notissima virtus
Non habitura foret. Macedum rex magnus amici



25




30




35




40




45




50
Torna all'inizio