Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 154


Scitote quoniam regina auium est ipsa ciconia.
Nunc autem circu[m]eamus donec inueniamus ipsam. Fecerunt
itaque. Et cum essent coram ciconia, quesiuit ab eis ad
quid venissent. Qui exposuerunt processum qui erat inter
illam avem et ducem maris, et dicunt ei: Tu es domina
nostra, et rex qui est vir tuus potentior est duce maris. Et
admittens ciconia petitionem ipsam, scripsit uiro suo ut
deberet a[d]-mouere bellum contra ducem maris. Cumque
dux maris hoc audiret, cognoscens se esse fragilem aput
potentiam huius regis, et quia non poterat ei resistere, fecit
aui suos pullos restitui.
Induxi autem tibi hanc parabolam vt scias quoniam non
est vtile consilium te pugnare aduersus leonem et exponere
te periculo mortis. Inquit Senesba: Non videtur mihi aliud
nisi vt non ostendam leoni malam voluntatem, nec cum
malo vultu ei appaream; nisi quatenus sicut prius solebam,
donec videbo de eo aliquid de quo sit timendum. Et hoc audiens,
displicuit ei, estimans quoniam, si non videret leo de
Senesba illa signa que designauerat ei, et posset percipere
suum propositum esse falsum et dolosum, et possit in palam
devenire. Et ait ei D[imna]: Accede ad regem, quoniam tu
poteris percipere ab eo signa eius que dixi tibi. Dixit Senesba:
Quomodo potero scire illud? Et ait ei D[imna]: Si quando
accesseris ad leonem, videris ipsum respicientem contra te
et stantem cum audacia, quasi paratum ad bellum, et voluerit
faciem suam aduersus te ponere et commouere corpus
eius, et stat contra te apertis oculis et ore et clausis auribus,
et percutit terram cum sua cauda, scito te nunc mortuum
esse et caue ab eo, et esto paratus. Dixit ei Senesba: Si
videro a leone ea que mihi dixisti, sciam illud esse verum.
Et factum est ita. Cumque autem peruerteretur cor leonis
aduersus Senesba, et cor Senesba[e] aduersus leonem, iuit
D[imna] ad fratrem suum K[elilam]. Et ait K[elila]: Ad quid

Torna all'inizio