Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 13


Utrum haec sit congrua: 'Petrus est fortissimus
hominum vel Graecorum''

Quaeritur utrum haec sit congrua: 'Petrus est fortissimus hominum
vel Graecorum'.
Et arguitur quod non:
1. quia illud est incongruum, ex quo sequitur incongruum;
sed ex hac oratione, quae est 'Petrus est fortissimus hominum',
sequitur incongruum; ergo est incongrua. Maior videtur manifesta.
Minor probatur, quia arguitur sic: 'Petrus est fortissimus
hominum'; Petrus est homo; ergo est fortissimus sui. Sed haec
constructio est incongrua; ergo altera praemissarum; non illa,
quae dicit 'Petrus est homo', ergo illa 'Petrus est fortissimus
hominum'.
2.Iterum, si ista est congrua, aut ratione positivi aut ratione
excessus; sed neutrius ratione est congrua; ergo non est congrua
'Petrus est fortissimus'. Maior manifesta est. Minor probatur.
Nam non est congrua ratione positivi, quia tunc haec esset congrua
'Petrus est fortissimus hominum quod nullius', nec ratione
excessus, quia excessus requiritur in comparativo, et ita diceretur
'Petrus est fortior Graecorum'.
3. Item, si esset congrua, aut esset ratione subiecti aut ratione
superlativi, quia tunc haec esset congrua 'fortitudo hominum',
et tunc 'fortitudo' regeret 'hominum' sicut possessio quaedam
vel sicut forma quaedam; hoc autem modo non construitur
superlativum nec etiam sensus esset, quia hoc dicere non volumus
dicendo 'Petrus est fortissimus hominum'; nec ratione subiecti,
quia haec esset congrua 'Petrus hominum'; ergo <nec> utriusque;
et, si sic, non est haec constructio attribuenda superlativo.
In contrarium est Priscianus et omnes.
Ad hoc dicendum quod haec est congrua 'Petrus est fortissimus
hominum', quia hoc, quod dico 'fortissimus', habet comparationem
ad genitivum et ad genitivum pluralem; et in alio modo
non videtur esse discrepantia nisi in hoc loco, quod dico 'Petrus
fortissimus', per respectum ad hoc, quod dico 'hominum'. Et
quod habeat comparationem ad genitivum probatur primo, postea
quod ad pluralem, quia illud quod habet [per] se per modum
dependentis ad aliud ut quod ipsum est aliquorum, debite construitur
cum eo quod significat per modum ut quorum est alterum;
sed superlativum significat per modum dependentis ad aliud ut
quod ipsum est aliquorum; genitivus autem ut quorum est alterum;
ergo superlativum debite construitur cum genitivo. Maior
manifesta est, eo quod tales modi proportionales sunt, scilicet
significare ut quod ipsum est aliquorum et ut aliquorum est ipsum.
Minor propositio declaratur, quia superlativum significat per modum
ut de numero aliquorum; hoc autem est significare quod
ipsum est aliquorum; genitivus autem per modum ut quorum est
ipsum, quia ibi est modus significandi genitivi.
Item, construi debet cum genitivo plurali, quia illud, quod
significat per modum ut de numero aliquorum, construitur cum
genitivo plurali; superlativum est huiusmodi; ergo superlativum
construitur cum genitivo plurali. Maior apparet, eo quod illud,
quod necessario continet et comprehendit in se aliqua divisa et
discreta, ( * * * ) quia necessario unitates plures ut habent discretionem
ad se invicem; ergo cum significat ut de numero aliquorum,
habet coniungi cum aliquo quod significet aliqua plura discreta
et separata; huiusmodi autem est numerus pluralis, quia
quicquid significat ut plura et discreta significat, et ideo debet
construi cum numero plurali et, ut probatum est, debet construi
<cum> genitivo; ergo debet construi cum genitivo plurali. Et ideo
ex hoc contingit quod nos accipimus quantitatem in proportionibus
per respectum ad numerum. Minor autem propositio manifesta
videtur. Nam cum dicitur 'Petrus est fortissimus hominum',
est sensus quod sit fortissimus et de numero hominum.
Iterum, illud quod de suo modo significandi habet comparationem
ad multitudinem, si construitur cum genitivo, debet construi
cum plurali; superlativum est huiusmodi; ergo superlativum
debet construi cum numero plurali. Maior manifesta est. Minor
probatur, quia superlativum significat per modum excedentis alia
in toto quem impossibile est transgredi, ut fortissimus vel albissimus;
tale autem uni soli convenit et ideo significat per modum
excedentis aequaliter albos vel fortes et illos quorum unum est
fortius vel albius altero, et ita de suo modo significandi habet
comparationem ad multitudinem, quia ad aequaliter participes et
ad illos quorum unum alterum excedit et construitur cum genitivo,
ut visum est prius; et ideo cum genitivo plurali construi debet.
Sed si quis diceret: utrum ista constructio sit ratione subiecti,
vel fortissimi, vel utriusque? Et videtur quod non subiecti,
quia tunc haec esset congrua 'Petrus hominum', nec fortissimi,
quia tunc haec esset congrua 'fortitudo hominum', quae
non est secundum sensum <quem> volumus exprimere, quia dicendo
'fortitudo hominum' significatur quod sicut ut possessio
vel forma quaedam hominum, et hoc argumentum fuit prius factu.
Dicendum ad hoc quod hoc, quo non fit gratia superlativi per se,
sed fit per se gratia subiecti, vel utriusque, ut dicendo 'Petrus est
fortissimus hominum', posito quod sit de numero hominum, potest
intelligi quod Petrus de numero hominum est fortissimus, et
tunc talis constructio non fit nisi ratione subiecti ratione partialitatis;
si autem sic exponeretur: 'Petrus est fortissimus de numero
fortium hominum', tunc fieret ratione totius huius. Sic 'Petrus
fortissimus et debet ibi apponi 'fortium', si dicto modo fiat constructio,
quia tunc ibi denotatur excessus fortitudinis Petri ad
homines; id autem in quo aliquid excedit aliud, praesupponitur
in excessu, et ideo ibi 'fortium' addi debet; et ista constructio fit
congrua ratione partialitatis; per accidens tamen superlativum
facit ad talem constructionem, quia superlativum significat per
modum excedentis in numero, quem impossibile est transgredi, et
ideo significat per modum habitus comparationem ad multa, quia
ad aequaliter participantes et inaequaliter.
Item, significat per modum excedentis; illud autem quo aliquid
excedit aliud, praesupponitur in excesso, et ideo ex hoc
denotatur quod excedens sit de numero excessorum; et ideo per
accidens facit ad talem constructionem, et non per se.
Tunc ad rationes in oppositum respondendum:
1. Ad primam: "Illa constructio esset congrua etc.", potest
concedi. Tunc ad minorem: sed illa est huiusmodi, falsum est.
Et tu probas syllogismo quodam. Dicendum quod syllogismus ille
Pec|cat per fallaciam accidentis, quia in maiori propositione
'hominum' accipitur in ratione totius et divisim, in minori autem
non. Et ideo ibi medium variatur.
2. Ad aliud: "Si illa esset congrua aut ratione excessus aut
ratione positivi". Dicendum quod nec ratione positivi per se nec
etiam excessus, quia talis constructio posset fieri cum positivo, et
etiam cum comparativo, ut 'Petrus fortis hominum', id est de numero
hominum, et 'Petrus fortior Ioanne', id est Petrus de numero
hominum fortior Ioanne. Sed per se fit vel ratione subiecti
vel ratione totius aggregati, ut visum est. Nihilominus per accidens
aliquo modo facit, quia significat per modum excedentis in
numero, et per hoc ad multa comparatur; et etiam ex hoc quod
significat per modum ut excedentis, et illud in quo aliquid exceditur
relinquitur in excesso; ideo significat quod excedens sit de
genere excessorum; et ideo magis talis constructio ei attribuitur
quam comparativo, quia ad multa comparari habet, quod non est
de comparativo.
3. Ad aliud: "Haec oratio 'Petrus fortissimus hominum' aut
fit ratione subiecti aut superlativi aut utriusque", dico quod ratione
subiecti per se, vel utriusque; et non est per æ ratione superlativi,
nec est ei attribuenda per se, sed talem constructionem
ei attribuimus magis quam comparativo, quia per accidens facit
ad talem constructionem, ut visum est. Et quod dicebatur, quod
si fieret ratione subiecti, haec esset congrua: 'Petrus hominum',
dico quod congrua est, et sic ratione partialitatis, et est sensus
'Petrus de numero hominum'.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130

Torna all'inizio