Pius papa, frater beati Pastoris presbiteri, sub cuius tempore 
Hermas librum scripsit, qui appellatur  Pastor , quia in habitu 
pastoris angelos ei apparuit. 
Eleuther papa II, qui praecepit ut nulla esca usualis a Christianis 
repudiaretur. 
Victor papa et martyr, qui constituit, ut sanctum Pascha die 
dominico celebraretur. Hii omnes, sicut in  Pontificali  legitur, 
in Vaticano quiescunt. 
Leo papa I, qui misit epistolam Flaviano episcopo de incarnatione 
Domini, et fecit sermones contra haereticos. Hic iacet 
in altari sancti Leonis IIII papae, sicut supradictum est. 
Simplicius papa, qui constituit ad Sanctum Petrum, et ad Sanctum 
Paulum, et ad Sanctum Laurentium, et ad Sanctam Mariam 
Maiorem, ut per [h]ebdomadas presbiteri cardinales ibi manerent, 
propter paenitentes et baptismum. 
Gelasius papa I. Hic fuit amator cleri et pauperum. 
Anastasius papa II, qui fecit confessionem beati Laurentii ex 
argento. 
Hormisda papa. Hic conposuit clerum et psalmis erudivit. 
Simachus papa, qui fecit basilicam Sancti Andreae apostoli ad 
Sanctum Petrum, in qua et altaria statuit ubi plura sanctorum corpora, 
sicut carmina indicant, posuit; et iuxta fontem oratorium 
Sanctae Crucis construxit, et recondidit in eius confessione crucem 
ex auro et gemmis, ubi inclusit lignum crucis Domini, pensantem 
.X. libras. Posuit et super altare eius, ut a nostris maioribus accepimus,
  |  
  |