Tertia proprietas est, quod quaecunque facit parvificus,
semper facit tardans. videtur enim ei, quod removere a se
pecuniam, sit abscindere membra a proprio corpore. Ideo sicut
dato quod necesse sit aliquem mutilari, et inscindi mutilationem
illam, et inscissuram tardat, et subterfugit quantum
potest: sic dato quod parvificum oporteat expensas
facere, tamen illos sumptus tardat, et subterfugit quantum
potest. Quarta est, quia parvificus non intendit qualiter
faciat magnum opus, ut qualiter faciat debitas largitiones,
vel quomodo faciat decentes nuptias: sed tota dsua intentio
est, quomodo faciat parvos sumptus. Est enim proprietas
parvifici, ut appretietur plus pecunia quam opus.
Quinta proprietas eius est, ut semper expendat cum tristitia,
et dolore. Dicebatur enim, quod parvificus reputat
exteriora bona, quae habet, quasi incorporata, et
quasi pertinentia ad substantiam suam. Et quia sic afficitur
ad ea et ita continuat se illis, ideo sicut in incisione
corporis propter divisionem continui resultat ibi tristitia
et dolor: sic in separatione pecuniae, quae sit per expensas,
quia est ibi quasi quaedam divisio continui, eo quod
parvificus reputat suam pecuniam quasi sibi incorporatam
et continuatam, non potest eam expendere, et ipsam
a se removere sine tristitia, et dolore. Participat enim in
hoc parvificus cum avaro: quia omnis parvificus avarus
est, sicut omnis magnificus liberalis. Sexta est, quia cum
parvificus nihil faciat, videtur tamen ei quod semper
agat maiora, quod debeat. Dictum est enim, quod parvificus
plus appreciatur pecuniam, quam dationes, et sumptus,
quae sunt opera virtutum. Pecuniam enim reputat
quid earum, opera virtutum aestimat quid vile, et non
appreciatur ea. Cum igitur vix possit aliquis dare ita
modicum de caro, dato etiam quod multum recipiat de
vili, quin videatur ei plus dare, quam debeat: non potest
parvificus ita modicum sumptum facere erga quodcunque
opus, quin semper videatur ei quod agat maiora,
|
|