partis eorum, extincto Azzone, in eius locum instituere
Obizonem. Verum ravennas archiepiscopus
Philippus et nobiles civitatis eius prepotentes
Aldigerii refragabantur sententie,
dicentes: « Hic adolescens est, quem tu vis
tibi et nobis preficere dominum. Nescimus
qualis sit futurus moribus nec unde ortum
ducat. Tu potius hanc civitatem potentia
et prudentia tua gubernes et regas,
de te namque confidimus ». At nobiles ex aliis
acciti urbibus cum Aldigerio sentiebant. Decernitur
tandem ut Obizoni deferatur
dominium civitatis. Peritorum iuris consilio
contractus conscripti. Extincto Azzone, paratur
funus ad locum beati Francisci. Loculo
corpus cum decenti pompa defertur.
Luctus et lacrime non ficte civium tabescentium
genas rigarunt; cives quoque qui fuerant adverse
partis fautores lacrimis et eiulationibus
lugebant Azzonem voces tales edentes:
« Hic vir sevus non fuit sed benignus et
pius ». Deposito Azzonis corpore in ecclesia
nec in sepulcro recondito, confestim inde plateam
reditur. Ibi erat manus aliquorum
civium armata. Per iussum ceteris civibus prohibitum
est esse armatos. Factum autem est
hoc nativitatis Christi anno .mcclxiiii. die februarii
.xvii. Nam principatus sui in Ferraria
vigesimo quarto fato concessit. Postquam
a funere in plateam reditum est, campanis
|
1065
1070
1075
1080
1085
1090
|