Golia et Arduinus de Lavania, qui omnes plenam fidem
et sufficientem probacionem [fecerunt] domino pape et cardinalibus
qualiter reliquie sancti Iohannis Baptiste fuerunt de Mirrea
Ianuam deportate. propter quod papa statuit et approbavit
quod in civitate Ianue corpus sancti Iohannis Baptiste habetur,
mandans quod eius revelatio sollempniter celebretur. scripsit
etiam per diversas provincias quod ad dictum festum omnes conveniant
et venientibus indulgentiam magnam fecit. dictus etiam
Alexander papa concessit magistro scolarum de Ianua et successoribus
suis ut mitra in magnis sollempnitatibus possit
uti. Albinganensem quoque episcopum Ianuensi archiepiscopo
supposuit et suffraganeum suum fecit. istius etiam archiepiscopi
tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXVII. Crux sancta,
que dicitur Crux hospitalis Sancti Lazari, Ianuam est delata.
|
|