Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 50


ethimologiam ducunt. Saltibus enim utentes, arte quadam ligno incurvo ad arcus similitudinem
feras adsequntur. Apud hos est animal cervo non satis absimile, de cuius
ego corio, ut fuerat pilis hispidum, vestem in modum tunicae genu tenus aptatam conspexi,
sicut iam fati, ut relatum est, Scritobini, utuntur. Quibus in locis circa aestivale
solstitium per aliquod dies etiam noctu clarissima lux cernitur, diesque ibi multo
maiores quam alibi habentur; sicut e contrario circa brumale solstitium, quamvis diei
lux adsit, sol tamen ibi non videtur, diesque minimi, quam usquam alibi, noctes quoque
longiores existunt; quia scilicet, quanto magis a sole longius disceditur, tanto sol ipse
terrae vicinior apparet et umbrae longiores excrescunt. Denique in Italia, sicut et
antiqui scripserunt, circa diem Natalis Domini novem pedes in umbra staturae humanae
hora sexta metiuntur. Ego autem in Gallia Belgica in loco qui Totonis villa dicitur
constitutus, status mei umbram metiens, decem et novem et semis pedes inveni. Sic
quoque contrario modo, quanto propinquius meridiem versus ad solem acceditur,
tantum semper umbrae breviores videntur, in tantum ut solstitio aestivali, respiciente
sole de medio caeli, in Aegipto et Hierosolimis et in eorum vicinitate constitutis locis
nullae videantur umbrae. In Arabia vero hoc ipso tempore sol supra medium caeli
ad partem aquilonis cernitur, umbraeque versa vice contra meridiem videntur.
6. Nec satis procul ab hoc de quo praemisimus litore, contra occidentalem partem,
qua sine fine oceanum pelagus patet, profundissima aquarum illa vorago est, quam
usitato nomine maris umbilicum vocamus. Quae bis in die fluctus absorbere et rursum
evomere dicitur, sicut per universa illa litora accedentibus ac recedentibus fluctibus celeritate
nimia fieri conprobatur. Huiusmodi vorago sive vertigo a poeta Virgilio Caribdis
appellatur; quam ille in freto Siculo esse suo in carmine loquitur, hoc modo dicens:
“Dextrum Scylla latus, laevum implacata Caribdis
Obsidet, atque imo baratri ter gurgite vastos
Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
Erigit alternos, et sidera verberat unda”.
Ab hac sane de qua diximus vertigine saepe naves raptim cursimque adtrahi
adfirmantur tanta celeritate, ut sagittarum per aera lapsus imitari videantur; et nonnumquam

Torna all'inizio