Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 464


et prope quamlibet illarum portarum forte ad octo
milliaria sunt civitates maiores quam esset civitas Veneciarum
et Padua. Unde ibitur sex vel octo dietis per unum
illorum burgorum, et tamen videtur modicum permeasse. Hec
civitas posita est in aquis lagunarum, que manet et stat ut
civitas Veneciarum. Ipsa etiam habet plures quam XII millia
pontium, in quolibet quorum morantur custodie, custodientes
ipsam civitatem pro magno Cane.
2. A latere huius civitatis labitur unum flumen iuxta quod
sita est civitas ista, sicut Ferraria ipsa manet. Unde longior
est quam lata. De ipsa autem diligenter scivi et inquisivi a
christianis, saracenis, ydolatris, cunctisque aliis qui omnes
locuntur uno ore, quod bene centum milliaria circuit. Per dominum
etiam unum mandatum habetur: nam quilibet ignis
solvit unum balis, id est quinque cartas bombicis, que unum
cum dimidio florenum valent. Hunc etiam habent modum:
nam bene X vel XII supellectiles faciunt unum ignem et sic
solum pro uno igne solvent. Hii autem ignes sunt LXXXX

Torna all'inizio