224 
le, quae est inter Narniam et Interamnes, quae nuncupatur 
Tyria Suspecta, et ambarum ciuitatum predia obsidebant. 
41 Quae cum diuersis preliorum machinis pugnantes ciuitatem 
predictam Interamnem, ceperunt eam; et facta preda non parua, 
depopulata est, et strages populorum maxima effecta est. 
42 Dum autem sanctus Iuuenalis adhuc uiueret, et Narnia desideretur 
a prephata gente, et nimium coangustarentur, ut 
iam spes euadendi non esset, suis fidelibus indicens ieiunum 
ac saccis uestiri et cinerem aspergi, et in ecclesiis teneri a paruo 
usque ad magnum. 43 Et sic cum omnibus Deo preces offerens, 
ut suum populum liberaret ab instanti morte et ingenti 
angustia. 44 Quorum prece miseratus Deus omnipotens noluit 
infructuosam habere, sed benigne audiens postera die attribuit, 
quod lacrimabiliter expectabant. 45 Mediante uero die 
altero, et sol suos radios montes et omnia fulgoraret et nulla 
nubila esset, in aera tanta fulgora mixta turbinibus in eorum 
castris ceciderunt, ut amplius quam tria milia fortes milites 
cum armis suis submersi sunt iuxta murum antiquum herentem 
templo Herculis, qui ultra nec apparuerunt nec uiuentes 
in hoc seculo. 46 Quod factum uidentes ciues una cum sancto 
Iuuenale, madefactis genis, Deo grates referebant pro euasione 
periculi, et quia suum populum liberauerat a presenti morte. 
47 Beatus namque Iuuenalis, dum se exauditum cerneret et 
populum per omnia confidentem in Dei uirtute et ereptione, 
Deo gratias agens et eorum fide congaudens (48) 49 sacrosancta 
mysteria pro eis offerens sacri corporis et sanguinis domini 
nostri Iesu Christi monebat eos esse participes. 50 Duxerat autem 
beatus Iuuenalis secum ex Africa calicem paruulum operato 
ex crystallino metallo, in quo Deus cotidie sua mirabilia 
ostendebat, sicuti in sarepteno urceo oratione et meritis predicti 
uiri.
  |  
  |