esse eadem cum tertia, sicut totus exercitus reducitur ad regem.
Sexta sequitur ex quinta, quia a principali fit denominatio.
Ergo prima conditio est quod sit primo cognitum in generali.
Secunda quod primo intendatur eius congnitio in speciali. Tertia
quod omnia alia sub eius ratione tractentur. Quarta quod per
ipsum fiat distinctio ab omnibus aliis. Quinta quod ad ipsum
omnia alia reducantur. Sexta quod ab ipso denominetur una;
vel ista ponatur sub quarta ubi dicatur quod distinguatur ab
omnibus aliis.
Ubi advertendum est quod omnes iste rationes ostendunt
quod Deus est subiectum absolute. Prima quidem quia theologia
dicitur sermo de Deo absolute. Secunda vero quia si Deus
sub speciali aliqua ratione esset subiectum articulorum fidei,
puta sub ratione creatoris, reparatoris et glorificatoris - ut
placet quibusdam - tunc oporteret dicere quod ille plures
speciales rationes et conditiones aut sunt tantum materialiter
plures aut formaliter. Et si materialiter tantum, tunc sub
una ratione formali comuni erunt omnes subiectum vel obiectum
articulorum; hoc autem nulla potest esse nisi ratio divinitatis
absolute. Si autem sunt etiam formaliter distincte, tunc sequetur
quod theologia non sit una scientia, cum habeat plura
subiecta formalia. Tertia vero et quarta idem ostendunt, sicut
patere potest diligentius intuenti, quia in neutra earum
specialis aliqua ratio vel conditio additur Deo.
Sciendum tamen quod subiectum potest accipi in scientia
quadrupliciter. Uno modo predicabiliter, scilicet secundum quod
predicatur de omnibus hiis que continentur in scientia univoce
sive analogice, sicut ens dicitur esse subiectum in methaphisica,
secundum Philosophum et Commentatorem in IV Methaphisice .
|
|