30. Ante palatium Alexandri, ubi nunc est conc[h]a, fuit templum
Bellonae, ubi fuit scriptum:
Roma vetusta fui, sed nunc nova Roma vocabor;
Eruta ruderibus, culmen ad astra fero.
Ad conc[h]am Parrionis fuit templum Gnei Pompei, mirae magnitudinis
et pulcritudinis. Monumentum quoque illius, quod dicitur
Maurentum, decenter ornatum, fuit oraculum Apollinis. Ecclesia
Sancti Ursi fuit secretarium Neronis. Ante Sanctam Mariam in
Aquire fuit templum Aelii [H]adriani. In campo Martio templum
Martis, ubi eligebantur consules, die kal. iulii, et morabantur usque
in kal. ianuarii. Si purus erat a crimine ille qui electus erat consul,
firmabatur in consulatu. In hoc templo Romani victores ponebant
rostra navium, ex quibus efficiebantur opera ad spectaculum
omnium gentium. Iuxta Pantheon est templum Minervae Calcidiae.
In Camiliano, ubi nunc est Sanctus Cyriacus, fuit templum Vestae.
Post Sanctum Marcum templum Apollinis; in Calcerari templum
Veneris; in monasterio dominae Rosae castellum Aureum, quod
fuit oraculum Iunonis.
|
|