nata ex quantitate loci vel habitudine vel qualitate. (4) Consideratur enim an tantus locus sufficiat ad negotium nec ne. (5) Habitudo attenditur ex frequentia vel deconsuetudine hominum, ut: 'Locus erat solitarius vel hominibus frequentatus'. Attenditur etiam ex propinquitate loci vel remotione. (6) Qualitas loci postulat ut sciamus an sit locus sacer, an prophanus, an planus vel inequalis, saluber an corruptus, squalidus an amenus, quia talia quandoque faciunt ad probandum.
34. (1) TEMPUS.
(2) Tempus hic appellatur oportunitas nata ex temporis quantitate continua vel discreta, ut: 'Tot annis' vel 'tanto tempore hoc fecisti'. Ex his duabus circumstantiis, scilicet loco et tempore, contingit autores causa probandi aliquid sepe de loco et tempore in suis scriptis facere mentionem.
35. (1) OCCASIO.
(2) Occasio consistit in qualitate temporis et actibus poscentibus tempus. Qualitas enim requirit an sit dies an nox, an clarum vel obscurum, festum an profestum. (3) Actuum vero alius privatus, alius communis, alius publicus. (4) Privatus qui attenditur circa propriam familiam, ut: 'Iste non potuit adesse quia filium custodiebat infirmum'. (5) Communis actus est qui uni
|
|