ex sponsione nominum relativorum, ut dominus et creator et principium,
dico quod illa illis nominibus designata relatio non ei adest, sed tantum
est creaturis affixa. Verum est ergo quod Deus est omnis essentie principium.
Sed qualiter intelligas principium, subponit: et causa. Id est Deus
est causa omnis vite et omnis essentie non creata sed creatrix; non materialis
ut in qua sit aliquid, ut in incude fit cultellus, vel ex qua sit aliquid
ut ex auro fit anulus, sed increata et que sit forma sine materia; non efficiens
et facta sicut pater aliquis est causa filii, sed infecta; non formalis,
que sit semper in materia ut humanitas, sed que numquam contigit
materiam quam formet, ut forma informat; non finalis quam aliquod
precedat initium sed que sit finis una et initium. Talis causa, inquit,
Deus est omnium rerum, ut per suam activam et continentem bonitatem
sint que sunt. Bonitas Dei, que est causa omnium rerum, agit sine motu
sui, ut sint ea que sunt, id est tam subsistentia subiecta quam subsistentie,
id est nature subsistentium, et inde bonitas activa censetur. Ipsa Dei
bonitas, que Deus est, activat ut sint ea que sunt, et ea que sunt, ut non
possint non esse, continet. De bonitate agente agitur ut simus, de bonitate
continente venit ut non nichil simus. Et fortasse Dei bonitas activa
tantum est et non agens. Nam activa substantiam dicit et non tempus
indicit, agens vero cum substantia agentis temporalitatem inmiscuit.
[3]
Quod ea, que dicta sunt, de divinis manant eloquiis
Hec a divinis eloquiis didicimus, ait Dionisius, quasi “que hucusque
diximus, sacre Scripture locuntur”. Et omnem sacram theologorum
ymnologiam, id est Dei laudem, sic dicere invenies, ymnologiam dico
preparantem manfestative et laudative divinas nominationes, quas iam posuimus
|
|