Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1835


que postea Cesaria nominata: credo idem cum Argeo de quo
paulo ante dictum est.
ARTEMISIUS mons est Arcadie.
ARTEMIUS in Argolico sinu mons est.
AS mons est Macedonum.
ASCREUS mons in Boetia est, a quo et vicus denominatus unde
poeta insignis Hesiodus oriundus.
ASTERION mons est in sinu Argolico.
ASTRIXIM mons est Affrice ab aquilone habens litorales Affrice
populos, a meridie vero harenas iacentes ad Occeanum
usque, in quibus vagantur Gaulales Ethiopes. Alii vero cum
Mauritanie montem volunt, esto non multum intersit, nam et
Affrica et Mauritania iuncte sunt.
ASNAUS mons est Chaonie cuius in radicibus fluit Aous
fluvius.
ATER mons est Affrice e regione subatra. Hic quidem longo
spatio ab oriente in occiduum protenditur et a nostris Ater vocatur
eo quod adusto similis sit; nec distat multum a Matelge
oppido Garamantum.
ATHLAS vetustissima fama celeberrimus mons est. Hunc aliqui
in extremis Mauritanie finibus consistere volunt; aliqui ab
Ethiopibus Daraditis et flumine Bamboto ad montem quem
Theon Ochema dicunt et promontorium Hesperum decem
dierum atque noctium navigatione per Occeanum eum locant.
Mons quidem supra nubes excelsus vertice, aspectu
squalidus ea parte qua spectat Occeanum a se denominatum,
qua vero Affricam prospicit nemorosus atque opacus et fontibus
atque fluminibus irriguus et omnium generum fructuum
abundantissimus. Eius supremum culmen semper asserunt
esse nivosum, inferiores autem partes a serpentibus, elephantibus
et brutis aliis occupatas aiunt. Preterea referunt tanta taciturnitate
silere per diem ut non absque horrore quodam et
occulte divinitatis suspitione adeatur. Nocte vero ad instar celi
crebris lucere luminibus et resonare cantibus atque tinnitibus
cimbalorum, tibiarum et fistularum Egipanorum et Satyrorum.
Sunt insuper qui referant imas eius radices densis altisque
silvis repletas incognito ex genere arborum proceritate

Torna all'inizio