Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 480


differunt autem in modo: quia in cognitionem veritatis ratio inquirendo
pervenit, quam intellectus simplici intuitu videt; unde ratio ad intellectum
terminatur; unde etiam in demonstrationibus certitudo est per resolutionem ad
prima principia, quorum est intellectus: et ideo non est inconveniens, si homines
in sui ultimo gradu ad gradum intellectualium pertingunt.
Ad secundum dicendum, quod meritum hominis est efficacius quam meritum
Angeli: tum propter difficultatem, quae est occasio maioris conatus: tum etiam
propter continuum augmentum gratiae, quod potest esse in homine, ut de virtute
in virtutem proficiat, cum homo sit diutius viator quam Angelus fuerit: tum
etiam inquantum merita nostra efficaciam habent ex merito Christi, cuius gratia
est quodammodo infinita: «Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen
Abrahae», Hebr. 2, 10, et ideo magis possunt homines virtute meriti transferri
in gradum altioris naturae quam etiam Angeli.
Ad tertium dicendum, quod in homine naturalis actio nunquam potest attingere
ad aequalitatem Angelorum; sed lumen gloriae superabundans omnem umbram
evacuabit, non quidem tollendo naturam, sed perficiendo lumen intellectuale,
quod secundum naturam in nobis defective participatur.
Ad quartum dicendum, quod secundum Dionysium,
sicut se habet nostra hierarchia vel Ecclesia ad caelestem, ita hierarchia
veteris legis ad nostram; unde sicut vetus hierarchia erat via in
nostram et significabat eam, et propter hoc, veniente nova, vetus assumpta est
in illam et ad ordines eius, ita etiam nostra hierarchia est via in caelestem, et
signum eius; unde in patria non erit alia hierarchia hominum et Angelorum,
sed una et eadem et homines in ordines Angelorum distribuentur.
Ad quintum dicendum, quod actus Angelorum in nos consequitur ordines
Angelorum magis quantum ad gradum naturae (quia angelica natura medium
est inter Deum et nos) quam secundum essentiales proprietates ordinis. Ideo
sicut animae damnatorum non dantur nobis in exercitium, ita nec animae sanctorum
in custodiam, quia hoc non competit eis secundum gradum naturae suae.
EXPOSITIO TEXTUS
«Unde Dionysius tres ordines Angelorum esse tradit». Sciendum, quod
Magister in verbis sequentibus partim accipit sententiam Dionysii, scilicet
quantum ad numerum ordinum, partim sententiam Gregorii quantum ad eorum
dispositionem: quia secundum Dionysium Principatus sunt de inferioribus et
virtutes de mediis; secundum Gregorium e converso. Sed ordo Dionysii est
secundum quod ipse prius enumeravit, incipiens ab inferioribus, ibi: «Angelos,
Archangelos» etc.

Torna all'inizio