Camere nostre, et medietatem parti predicti monasterii). (Quod, 
ut verius credatur, diligenciusque ab omnibus observetur, manu 
propria roborantes, anulo nostro insigniri iussimus). (Signum 
domni secundi Ottonis, Romanorum imperatoris [M] et invictissimi 
augusti. Adelbertus cancellarius, ad vicem [.....] Petri [.....] 
episcopi et archicancellarii, recognovi et subscripsi. Data .II.idus 
novembrium, anno Dominice incarnacionis .DCCCCLXXXIII., indiccione 
.XI., regni vero domni secundi Ottonis .XXI., imperii quoque 
eius .XVI. Actum Capue, feliciter, amen). 
ALIUD PRECEPTUM DE TERRIS ET CELLIS SEU MOLENDINIS 
CONSTRUENDIS. 
IN nomine domini Dei eterni. Otto, divina previdente clemencia, 
Romanorum imperator augustus. Ad hoc omnipotentis Dei 
misericordia humanitatem nostre fragilitatis in tantam culminis 
excellenciam promovere dignatus est, quatinus ecclesiarum sanctarum 
pervigili studio sollicitudinem gerentes, cultores earum paterno 
affectu ab omni incursione et pravitate hominum perversorum eripere 
studeremus, Quo circa universitatem nostrorum fidelium latere 
nolumus, qualiter vir venerabilis Iohannes nomine, abbas monasterii 
Sancti martiris Vincencii, quod est situm in finibus Beneventanis,
  |  
  |