Boncompagnus de Signa: Palma

Pag 109


Quot sint principales partes epistole et secundarie.
Quot sint principales partes epistole et secundarie, in presenti capitulo
dicam. Set antiquorum et quorundam modernorum sententiam in
primis censui prelibare. Olim erant quidam, qui sex esse dicebant partes
epistole, scilicet salutationem, benivolentie captationem, exordium, narrationem,
petitionem et conclusionem. Postmodum alii supervenerunt
benevolentie captationem de predicto merito resecantes et dicebant, quod
quinque erant partes epistole, sine quibus non poterat aliqua epistola
constare. Item alii successerunt conclusionem de fine removentes et
dicunt epistolam ex quatuor solummodo partibus consistere debere:
scilicet salutatione, proverbio, narratione et petitione. Quorum omnium
sententiam de rationis plenitudine confisus improbo indubitanter, dicens
tres tamen modo esse principales epistole partes: scilicet salutationem,
petitionem et narrationem, sine quibus aliqua epistola perfecta esse non
potest. Unde scire oportet, quod epistolarum alia perfecta alia imperfecta.
Perfecta est illa, in qua precedentes partes congrue ponuntur. Imperfecta
est illa, que predictarum partium radiis non illustratur. Preterea
dico, quod de qualibet principali epistole parte potest fieri epistola, licet
imperfecta. Nam Yvo quondam ecclesie carnotensis episcopus in sola
salutatione unam epistolam fecit et episcopali sigillo impressit.
Scripsit enim cuidam neophito id est noviter veram ad fidem venienti
hoc modo: Yvo carnotensis ecclesie humilis minister Ro. dilecto servo
dei bene incipere et melius exequi et optime consumare. Verumtamen
non est trahendum ad consequentiam, quod epistola fuerit perfecta.
Set epistola fuit, ex quo episcopali sigillo illam constat fuisse impressam,
licet fuerit imperfecta. Nam ego ipse a domino papa Celestino unam epistolam
impetravi apostolica bulla impressam, in qua idem papa consulibus

Torna all'inizio