Quarto modo formaliter. Et istud est proprie et simpliciter
subiectum, quia nec alia tria dicuntur subiectum nisi per relationem
ad subiectum isto quarto modo dictum, vel per reductionem
ad ipsum sicut ad principale, vel quia accidit quod illud
quod est subiectum aliquo trium dictorum modorum sit etiam
subiectum formaliter; sicut ens in comuni est subiectum in
methaphisica et predicabiliter et resolubiliter et materialiter et
formaliter. Et sic subiectum in theologia ponitur esse Deus non
sub aliqua ratione speciali - ut volunt quidam - sed absolute
in quantum Deus. Nec ex hoc concluditur quod sit scientia
comunis - ut contra obiciunt quidam - quia Deus non est
quid comune comunitate predicationis sicut ens, licet sit comune
comunitate causalitatis; sed est quid speciale distinctum ab
omnibus entibus sicut causa omnium. Nec etiam illud quod
dicitur Deus esse subiectum in theologia sub ratione revelabilis
|
|