Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

329


usurpaverat, in Subtrio obsedit et captum, versa facie a tergo, camelo
imposuit habentem caudam cameli in manu pro freno
et vervecis pelle indutum pro manto. et sic ante se usque ad
Romam fecit ire et in carcere reclusit, ubi etiam vitam finivit.
tam severam autem iusticiam Deo non credimus
placuisse. ve enim nobis si Deus tam severe nostra crimina vindicaret!
iudex enim debet crimina punire, sed tamen in ipsa
punitione debet misericordie memor esse, iuxta illud quod dixit
Propheta de Deo: "Cum iratus fueris, misericordie recordaberis".
quamvis enim nimia misericordia habeat fatuitatem et nimis severa
iusticia habeat crudelitatem, tucius est tamen de nimia misericordia,
quam de nimis severa iusticia Deo reddere rationem.
tempore istius episcopi Sigefredi, scilicet anno Domini
.M.oC.XXV., edificata fuit ecclesia sancti Mathei per nobilem virum
Martinum Aurie, auctoritate et licencia domini Honorij

Torna all'inizio