etc. Insinuante Johanne de Vinea cive Capuae
fideli nostro, nostra serenitas intellexit quod multa de
bonis cappellae nostrae Sancti Petri ad Curtem, quam
specialem reputamus inter cappellas alias regni nostri et
eam de nostra sibi contulimus gratia majestatis, pro
malitia temporis retroacti et ob negligentiam eorum qui
cappellam ipsam hactenus tenuerunt, a tempore regis
Guillelmi secundi consobrini nostri felicis memoriae usque
ad felicia nostra tempora, [sunt] occupata, locata,
alienata illicite ac distracta in praejudicium jamdictae
cappellae nostrae et non modicam laesionem.
Cum igitur etc.
n. 34
Gaudeo si prospere valetis et vivitis et omnino deprecor
ut incolumitatem vestram in aliqua mihi litterula
nuntietis. Dolui (novit Deus), fratres et amici karissimi,
quod magistrum A. tercium vobis socium Capuae ex
inopinato vobis fatum commune subtraxit, quum bonae
indolis juvenem et amicitiae liberalis fati sevities invida
noluit esse superstitem ut a dierum suorum dimidio revocatus
|
|